Pagina:Eclogae latinae.djvu/257

E Wikisource
Haec pagina emendata est

288 Daniel Albertus Wyttenbachius.

artes, tanquam instrumenta historiae et omnis doctrinae, procuderunt atque explicuerunt, geographiam, chronologiam, antiquitatis rationem, criticam denique, quae veterum monumentorum et intelligentiam aperiret et fidem auctoritatemque diiudicaret Ergo innumerabilis exstitit multitudo ut in omni doctrinae genere excellentium hominum, ita clarorum historiae scriptorum. Horum, ut non nisi principum paucos nominemus, partim a rhetorica exercitatione, nondum illa corrupta, profecti sunt, Ephorus, Theopompus, Timaeus, partim a philosophis, princeps ingenio doctrinaque Aristoteles, ac totus fere, qui ab eo fuit, Peripateticorum chorus, Theophrastus, Callisthenes, Dicaearchus, Aristoxenus, Phanias, Agatharchides, partim a grammatica institutione,Callimachus Eratosthenes, Apollodorus, denique a militiae usu et castris socii Alexandri, Ptolemaeus, Aristobulus, Hecataeus, quorum, ut reliquorum omnium, de historia scriptos libros temporum iniuria ac vetustas absumpsit.

Ergo quartus nobis est, isque proximus triumviris ducentorum intervallo annorum, Polybius, vere appellandus Graecorum ultimus. Natus enim et educatus in libera patria, in eadem tuenda regendaque versatus, eiusdem libertati superstes, servavit civilis spiritum libertatis, qui ubi abest, eloquentia inane quid et languidum sonat, ubi adest cum rerum scientia, etiam sine verborum et compositionis delectu, historiae munus explet. Huiusmodi erat Polybii ingenium. Profectus item a philosophia, non illa eloquentiae socia Socratica, aut Academica aut Peripatetica, sed inope ad orationis ornatum Stoica, neque rhetorum scholis exercitatus, neque sua voluntate aut ad veterum historicorum imitationem comparatus, aut scriptionem ipse suam ad grammaticorum praecepta dirigens; adolescens ad rem publicam tractandam delatus, in rebus continuo civilibus ac bellicis versatus, verbis e medio et vulgari consuetudine assumptis, orationis formam contraxit perspicuam quidem, sed minime elegantem. Huc accedebat scholam redolens loquacitas et repetitio eiusdem argumenti in laudanda ubique et inculcanda caussa-