Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/33

E Wikisource
Haec pagina emendata est

14 Angelus Politianus.

ciperet imperii. Ceterum senatus, etsi illa omnia decernebat, tamen ut eum pavitare desperata salute animadvertit, totus iam ad Severum incubuerat. Biduo vero post triduove, audito Severum iam plane adesse, omnes contempto Iuliano in curiam convenere iussu consulum. Qui postquam frequentes affuerunt, quid facto opus esset, inter se deliberant, manente adhuc in aula Iuliano ac fortunam suam miserante suppliciterque rogante, ut sibi eiurare imperium liceret omnemque eam potestatem Severo transscribere. Sed ubi intellexit senatus adeo pavidum Iulianum, perterritos corporis custodes, ipsum paene ab omnibus destitutum, decreta illius nece Severum solum imperatorem declarant. Tum legatos ad eum mittunt, partim qui magistratum obtinerent, partim qui maximam haberent in senatu auctoritatem, ut omnes illi honores Augustorum deferrent. Occidendi autem Iuliani datur uni e tribunis negotium. Is imbellem miserumque senem, qui sibi ipse tam infelicem exitum propria pecunia emisset, desertum iam destitutumque ab omnibus inter foedissimas complorationes trucidavit.

VII.

[Libr. in. cap. 1.] Niger vero, ubi Romam a Severo occupatam, ipsum a senatu appellatum imperatorem, nihil tale exspectans, audivit, praeterea omnem Illyricmn exercitum contra se aliasque pedestres navalesque copias educi, perturbato vehementer animo monet provinciarum praesides, aditus omnes portusque custodiant, mittitque rogatum auxilia ad Parthorum, Armeniorum atque Atrenorum reges. Cui quidem Armenius neutras se partes suscepturum respondit, tantum res suas defensurum Severi adventu; Parthus autem satrapis imperaturum per epistolas, uti copias congregarent. Ita enim facere consuevit bellum comparaturus. Siquidem mercenarios milites atque ordinarios exercitus Parthi nullos habent. Ex Atrenis autem sagittarii auxiliares