38 Marcus Antonius Muretus.
Nemo est omnium, ad quem libentius quam ad te scribam. Sum enim animo ac volimtate erga te plane patema. Sed vix credas, quam sim in hoc secessu occupatus, quem tamen plerique omnes esse plenum otii putant. Et quotidie quinas aut senas ab amicis litteras accipio, ad quas si respondere omnes velim, nil aliud agendum sit. Gratum est mihi, quod applicuisti te ad consuetudinem P. Aemilii et Horatii Macarani. Eorum enim uterque te et doctrina et exemplo efficere meliorem potest. Tales sectare. Qui autem aKo ingenio sunt, eorum consuetudinem quasi pestem aliquam vita. Aetati tuae nihil diligentius provi- dendiun est, quam quibus sodalitatibus utare. Neque ego severum esse te ac tetricum omnique generi voluptatum inimicimi volo. Hoc tantum moneo, non eas amicitias quaerendas, quae dulcissimae videantur, sed inducendima animum, ut, quae honestissimae sunt, easdem etiam dulcis- simas esse ac suavissimas putes. Mi Alexander, etiam atque etiam vale. Tibure. V. Id. August. MDLXX.
Remitto ad te omnes propemodum litteras, quas a te accepi, leviter a me emendatas. Vide, obsecro te, ut posthac et saepius et diligentius scribas. Vix enim credas, quantae mihi molestiae sint pueriles quidam errores, in quos incidere te frequenter video. Sicubi in generibus loquendi paullo