Jump to content

Pagina:Elementa Grammaticae Arabicae (Asin Palacios).djvu/11

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas
– 9 –

ti, v. gr. al-nâsu legitur an-nâsu. Hic casus assimilationis l artículi ad litteram alveolarem vel dentalem sequentem est frequentissimus. Assimilatio indicatur addito signo reduplicationis secundae litterae, dum prima, quae omnino tacetur, orbatur etiam nota absentiae vocalis (ْ ); sic loco اَلْنَاسُ scribitur اَلنَّاسُ, ubi l caret omni nota orthographica, dum n habet signum reduplicationis.

19.— EXEMPLA: 1 رَبٌّ 2 رَبٍّ 3 رَبًّا 4 سَبَبٍ 5 يُسَبِّبُ 6 بَاسَ 7 كَتَّبَ 8 كُتَّابٌ 9 يَبُوسُ 10 شَرِبَ 11 كُتَّبٌ 12 تَشْرَبُ 13 شَارِبٍ 14 شَرٌّ 15 شَكْلٌ 16 ٱلسَّالِكُ 17 ٱلشّامْسُ 18 ٱلزُّورُ 19 ٱلرَّبَّ.

TRANSCRIPTIO: 1 rabbun 2 rabbin 3 rabban 4 sababin 5 yusabbibu 6 bâsa 7 kattaba 8 kuttâbun 11 kuttabun 9 yabûsu 10 śariba 12 taśrabu 13 śâribin 14 śarrun 15 śaklun 16 al-sâliku = as-sâliku 17 al-śamsu = aś-śamsu 18 al-zûru = az-zûru 19 al-rabba = ar-rabba.

20.— Litterae emphaticae vocantur 4, quarum elementum essentiale est ص. Sic: ص ṣ, ض ḍ, ط ṭ, ظ ẓ. Sonant ut s, d, t, z, sed apex linguae adhaeret alveolis dentium superiorum, dum eius dorsum erigitur versus palatum molle. En earum formas: صـ ـصـ ـص ṣ, ضـ ـضـ ـض ḍ, طـ ـط ṭ, ظـ ـظ ẓ.

21.— Ligatio (“liaison”). Hoc phaenomenum habetur quando vox quaedam incipit littera sine