Jump to content

Pagina:Elementa Grammaticae Arabicae (Asin Palacios).djvu/13

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas
– 11 –

bu 14 uktub 15 min al-mauti.

24.— ‘Ayn et gayn habent formam fundamentalem عـ. Gayn accipit etiam punctum: غـ. Ayn potest definiri “pharingalis fricativa sonora”. Eius articulatio est similis ac apud ḥ حـ. Si huic addatur “sonoritas”, seu vibratio cordarum vocalium, habetur ‘ayn. Ex grammatica, auctrice L. VECCIA VAGLIERI, p. 31, mutuamur sequentem descriptionem: Si quis conatur infimam notam musicalem emittere, deinde vero nititur notam adhuc inferiorem edere, oritur phaenomenum simile litterae ‘ayn, ad quam facilius proferendaem iuvat ei vocalem A addere. — Gayn aequivalet R gutturali forti: est ad خـ ẖ id quod عـ ‘ayn ad حـ ḥ, i. e. ei addit sonoritatem. En earum formas: عـ ع ـعـ ـع ‘ayn; غـ غ ـغـ ـغ gayn, ubi apparet mutatio similis ac in littera X ligate scripta: x. Ayn transcribitur ut spiritus asper (‘): gayn, intuitu simplicitatis, trancribemus uti G.

25.— Hamza. Est articulatio quaedam nota etiam in nostris linguis, quin temen litteram specialem apud nos constituat. Aequivalet enim ictui, qui producitur in initio vocis incipientis vocali: amo. Habetur etiam si fiat “hiatus” inter duas vocales, ut si “te audio” proferatur non ligate sed solute (“staccato”). Exprimitur si-