Jump to content

Pagina:Elementa Grammaticae Arabicae (Asin Palacios).djvu/14

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas
– 12 –

gno simili ‘ayn valde parvo (ء), nec unquam ligatur cum litieris, unde eius forma est unica. Cfr. ء hamza et عـ ‘ayn. Sic بَدَأَ legetur non badaa, sed bada/a. Transcribitur ut spiritus lenis (’). Si plene scribatur, addetur ei ut “fulcrum” una ex litteris alif, w, vel y, quae tamen non legitur, v. gr. ’aẖaḏa أَخَذَ, سُؤَالٌ su’âlun, سُئِلَ su’ila. Littera Y ut fulcrum amittit puncta.

26.— Madda. apponitur supra alif — loco hamzae — si concurrunt duo hamza vel hamza et â longum. Est simile litterae alif horizontali et scribitur ita (آ): آخَذَ ’âẖaḏa.

27.— EXEMPLA: 1 عَيْنٌ 2 يُعَيِّنُ 3 بَاجَ 4 يَبِيعُ 5 يَعِيبُ 6 بَاغَ 7 بَائِغٌ 8 أَخَذَ 9 يَأْخُذُ 10 آخَذَ 11 يُؤْخَذُ 12 سُئِلَ 13 كُتَبَاءُ 14 سَوْداءُ.

TRANSCRIPTIO: 1 ‘aynum 2 yu‘ayyinu 3 bâǵa 4 yabî‘u 5 yagîbu 6 bâga 7 bâ’igun 8 ’aẖaḏa 9 ya’ẖuḏu 10 ’âẖaḏa 11 yu’ẖaḏu 12 su’ila 13 kutabâ’u 14 saudâ’u.

28.— F et Q habent formam ڡـ. F فـ, Q قـ. Q differt a K quia K est velaris et articulatur inter dorsum linguae et palatum molle, q autem infra radicem linguae. En earum formas: فـ ـفـ ـف f, قـ ـقـ ـق q. Ductus ornamentalis f est horizontalis, apud q autem valde curvus et descendens infra lineam, ut dicebamus de b ب et n ن. Sic distinguuntur f et q si puncta sint obscura: ف ق.