Jump to content

Pagina:Elementa Grammaticae Arabicae (Asin Palacios).djvu/15

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas
– 13 –

29.— Syllaba. Sequitur easdem regulas ac in latino: brevis desinit vocali brevi, longa desinit vocali longa vel vocali brevi et alia consonanti: kataba كَتَبَ habet 3 breves, katabta كَتَبْتَ et kitâbun كِتَابٌ habent 2am longam, katabâ كَتَبَا 3am longam.

30.— Accentus etiam regitur ut in latino: illum accipiet paenultima syllaba si sit longa, secus praecedens: كَتَبَ kátaba habet accentum in antepaenultima syllaba, كَتَبْتَ katábta et كِتَابٌ kitâbun in paenultima. Transcribitur ut accentus tonicus hispanicus (’).

31.— Litterae M et H. M assimilatur ocello: . In fine vocis eius ductus ornamentalis descendit fere ut linea verticalis. En eius formam: مـ ـمـ ـم م. Cum eius lineamenta valde proxima sunt, ocellus obfunditur atramento ita ut tantum remaneat punctum vel nodus, praesertim in complexibus ut LM, BM, NM etc.: لم بم نم تم. Ideo tirones saepe in discernendo m haesitant.

32.— H profertur fere ut H initiale germanicum (Himmel); constat duobus quasi ocellis, qui varie combinantur in initio et in medio vocis et quorum unus disparet in fine, sic: initio هـ, in medio ـهـ, in fine ـه, separate ه. Saepe simplicius scribitur: ـهـ ـهـ. In initio H