mina actionis”, sicut nomina declinantur, ut interdum in nostris linguis: por amar, por haber amado, per non potere, durch das viele Lesen etc.
57.— Nomina formae 1ae efficiunt maximam partem nominum arabicorum. Constant tribus litteris, mutatis diversimode vocalibus: katbun, kitbun, kutbun, katabun etc.; kutbânun, katabatun, kutbâ vel similia, cum desinentiis -ânun, َانٌ , -â َى , -atun (feminini), v. gr. qur'ânun, قُرْآنٌ recitatio, Qoranus.
58.— Inter nomina formae I notanda sunt quae M initiale accipiunt: ma‘rifatum مَعْرِفَةٌ, cognitio, cognoscere.
59.— Formae derivatae — maximam partem — servant schemata perfecti. Sic formae IV ad X. Sed: V et VI habent U in 2a radicali: tekattubun, takâtubun; IV, VII, VIII, X habent  in paenultima radicali, I in praecedentibus syllabis vocalisatis: IV ’iktâbun (cfr, ’islâmun, Islam), VII inkitâbun, VIII iktitâbun, X istiktâbun. Haec tria ultima, prout incipientia sine vocali, accipiunt signum (ٱ) et vocalem subsidiariam i, n. 21.
60.— Forma III habet ut nomen participium femininum passivum (n. 63): mukâtabatun مُكَاتَبَةٌ, val typum kitâbun كِتَابٌ.