Jump to content

Pagina:Elementa Grammaticae Arabicae (Asin Palacios).djvu/29

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
– 27 –

extendi et ad nomina, sic:

Masc. plur.: -ûna in nominativo, —îna in aliis casibus

Fem. plur.: -átun in nominat., -âtin in aliis casibus

Duale  : -âni in nominat., -syni in aliis casibus

Duale verborum: -â in perfecto, -âni in imperfecto.

Haec omnia, si determinentur (nomina: cfr. n. 85) vel subordinentur (verba in coniunctivo vel iussivo, n. 50-51), amittunt -n vel syllaba -Na, -Ni.

71.- Exempla. Pluralia nominum: muslimûna moslemi, a sing. muslimun  ; muslimatun moslemae, a sing. muslimatun  ; alii casus: muslimîna, muslimâtin. Determinata: muslimû , muslimî , muslimâtu , muslimâti. - Dualia nominum: muslimâni duo moslemi, muslimatâni duo moslemae; alii casus: muslimayni muslimatayni  ; determinata: muslimâ, muslimatâ, muslimay, muslimatay. Dualis verborum: ketabâ scripserunt duo, yaktubâni scribunt duo, yaktubâ scribunt duo.

72.- PLURALIA INTERNA VEL FRACTA. Sunt pluralia, quae mutationem externam per desinentiam non patiuntur, sed internam structuram vocis modificant, seu schema singularis "frangunt".