Jump to content

Pagina:Elementa Grammaticae Arabicae (Asin Palacios).djvu/5

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas
– 3 –

LITTERAE

et subsidia lectionis.—

1. Lingua arabica scribitur et legitur a dextra ad sinistram. Scribuntur tantum consonantes, quae solae vocantur litterae. At in Corano et in textibus scholasticis vel difficilioribus etiam vocales et alia subsidia lectionis scribuntur.

2. Lectio sine vocalibus tironibus salebrosior videtur. Verum callenti linguam arabicam id fere nullum negotium facessit, nam vocales, maximam partem, sunt a; reliquae generatim facillime eruuntur ex cognitione grammaticae. Tandem remanet copia exigua vocalium, quae tantum cognoscuntur progrediente cognitione lexici. Technicam legendi sine vocalibus ostendemus in n. 157

3. Litterae arabicae sunt 28, quae dispescuntur in plures classes, quarum singulae unam figuram exhibent, ita ut litterae eiusdem figurae distinguantur unice ope punctorum infra vel suprapositorum, cfr. ب et ت; ح, خ et ج etc.

4. Cum scriptura arabica sit cursiva, litterae nonnhil mutantur pro loco quem in voce tenent, initio, in medio vel in fine, solae vel ligatae. In paginis sequentibus litteras ostendemus primum schematice, ut elementum essentiale bene perspiciatur, dein earum veram figuram exhibebimus, quam in scriptura cursiva habent. Exempli gratia littera ن, quae essentialiter constat parvo ductu verticali, induet formas: نـ initio vocis, ubi ligatur cum sequenti littera; in medio ـنـ, nam accipit duplex ligamen ad unionem cum praecedenti et cum sequenti littera: tandem ـن ن prout sit in fine vel separata, nam tunc addetur ei ductus ornamentalis curvus. Aliquid simile accidit in nostris linguis. Cfr. A et a, e et e, n et n, z et z, x et x.