Jump to content

Pagina:Elementa Grammaticae Arabicae (Asin Palacios).djvu/58

E Wikisource
Haec pagina emendata est
– 56 –

si sit obiectum verbi, quod ex contextu illico apparet – erit genitivus annexus primo; multo rarius erunt in appositione.

10) Typi “kâtibun” – frequentissimus – et “maktûbun” primo aspectu dinoscuntur. Quodlibet ſ habens â in 1a r. erit typus “kâtibun”, ideo necessario habebit i in 2a.

11) Maxima pars nominum arabicorum sunt formae I: plurima carent vocali in 2a r.: kat-bun, kit-bun etc.

12) Reliqua nomina tam peculiaria sunt ut nequeant confundi. Nomina formarum V et VI non differunt a perfecto nisi per vocales. Tunc iuvat contextus et – si adest – articulus.

13) Typus اكتب diversimode vocalisatur prout sit a) perf. IV ’aktaba, b) comparativum ’aktabu, c) persona “ego” alicuius imperfecti.

14) Brevi: nisi morphologia aliud suadeat, legendum est A. Paucae vocales quae remanent discentur lectione vel usu Lexici.

Applicationem huius processus in ultimis paginis exercitiorum ostendemus.