5. Quinque litterae constant parvo ductu verticali et distinguuntur ope punctorum: ب b, ن n, ت t, ي y, ث ṯ; Y sonat ut i in iam. Ṯ ut th in agl. thank, vel ut z, ce, ci hispanice. Iuxta positionem in voce induent has formas: initio بـ نـ تـ يـ ثـ; in medio ـبـ ـنـ ـتـ ـيـ ـثـ; in fine autem ـب ـن ـت ـي ـث vel separatae ب ن ت ي ث, accipient ductum ornamentalem. In his casibus patet puncta sinistrorsum transferri propter symmetriam. Notandum: In fine Y paululum differt ab aliis, N autem apparet ut arcus circuli descendens infra lineam, dum reliquae remanent potius in linea horizontali. Cfr. ب ت ث et ن n, ي y.
6.—VOCALES breves. Vocales arabicae sunt tres: A, I, U. Non scribuntur ante vel post litteras, ut apud nos, sed infra vel supra litteram post quam proferuntur, i.e. a et u sipra, i infra, ita, ـَ A, ـِ I, ـُ U.
Tres vocales inserviunt ut desinentiae casuum; A accusativi, I genitivi, U nominativi. Absentia vocalis indicatur signo ْ litterae superposito.
7.—Sunt tres litterae quae alte supra lineam