Jump to content

Pagina:Elementa Grammaticae Arabicae (Asin Palacios).djvu/7

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas
– 5 –

eminent. Alif et L apparent ut linea verticalis longa et differunt inter se eo quod alif nunquam ligatur cum alia littera eam sequente nec habet ductum ornamentalem, sic: ا vel ـا si ligetur cum littera eam precedente. Dum L habet diversas formas pro leco quem tenet in voce لـ ـلـ ل. Complexus L+alif elegantius scribitur ita: ـلا, لا. Saepissime alif nullum valorem phoneticum habet, ut h italicum vel hispanicum. Plura in nn. 25, 26, 35. Littera K habet formam fundamentalem كـ; ligata devenit ـكـ; sed in fine vocis vel separata amittit ductum superiorem et fit ك, sed tunc apponitur in eius cavitate parvum signum k ita ك, nam secus posset quodammodo cum L finali confundi. Cfr. ل l et ك k.

8.— Duobus litteris alif et L الْـ fit articulus arabicus, invariabilis, respondens formis europaeis: el, la, lo, las, los; il, la, lo, i, gli, le; le, la, les; the; der, die, das, des, dem, den etc. Praeponitur voci, cum qua unitatem graphicam efficit. Scripta arabica exhibent innumera paria linearum parallelarum, quae articulos indicant. Exemplum: اَلْكَلْبُ, al-kalbu, canis, il cane, el perro, le chien etc. Legitur al, vel il, ul iuxta euphoniam. V. n. 21, 22.