Jump to content

Pagina:Elementa Grammaticae Arabicae (Asin Palacios).djvu/8

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas
– 6 –

VOCALES LONGAE

9.— Sunt eaedem vocales a, i, u, addita littera homophona. Sic  = a + alif, Î = i + y, Û = u + W. Littera W habet eandem formam ac u, sed maiorem molem, sic ُ , w و. Legitur ut u consonans in quam, uomo, hueso, causa; non unitur cum alia littera eam sequente. En vocales longas: â َا , îِيـ ; ـِيـ; ِي , û ُو.  longum finale saepe habet y loco alif, amissis punctis diacriticis, sic َى . Exemplum: اَتَى atâ. Sed si hoc â desinit esse finale — addito suffixo — generatim assumit formam generalem â longi (َا ), v.gr. اَتَانِي atâ- nî. In aliquibus vocibus valde notis, ut in nomine Dei, â scribitur ut parvus ductus verticalis (ٰ ) supra litteram: اَلْلٰهُ Allâhu. Vocales longae sunt elementum essentiale desinentiae pluralis regularis, n.70.

10.— Litterae alif, w, y prout efformant vocales longas dicuntur litterae prolongationis.

11.— EXEMPLA: 1 اَبُو 2 اَبِي 3 اَبَا 4 بَيْنَ 5 بَابُ 6 تَابَ 7 يَتُوبُ 8 بَيْتَ 9 بَاتَ 10 نَابَ 11 يَبُوبُ 12 بَانَ 13 يَبِينُ 14 بَنَى 15 ثَبُتَ 16 يَثْبُتُ 17 ثَابِتُ 18 اَلْكَلْبُ 19 اَلْكِلَابُ 20 كَتَبَ 21 يَكْتُبُ 22 لَكَ 23 اَلْكَاتِبُ 24 اَلْكُتُبُ.

TRANSCRIPTIO: 1 abû 2 abî 3 abâ 4 bayna 5 bâbu 6 tâba 7 yatûbu 8 bayta 9 bâta 10 nâba 11 yanûbu 12 bâna 13 yabînu 14 banâ 15 ṯabuta 16 yaṯbutu 17 ṯâbitu 18 al-kalbu 19 al-kilâbu 20 kataba 21 yak-tubu 22 laka 23 al-kâtibu 24 al-kutubu.

12.— Alius typus litterarus est حـ. Tres litte-