Jump to content

Pagina:Epitome historiæ sacræ (IA epitomehistoris00irongoog).pdf/102

E Wikisource
Haec pagina emendata est
95

Post hunc tertius similiter cruciātus est: linguam postulanti protulit amputandam: manusque protendens, dixit: Hæc membra à Deo accepta nunc propter Deum contemno, quia spēro fore ut ea recuperem.

Rex et alii circumstantes admirabantur animum adolescentis, qui acerbissimum dolōrem pro nihilo ducēbat.

Hoc extincto, quartus eōdem supplicio necātus est; quùm jam morti esset proximus, dixit: Nōbis optabile est lētho dari, quoniam mortem pro divīnâ lēge oppetītam immortalitas consequētur.

Quùm quintus à carnificibus torquerētur, sic locutus est: Abuteris, ô rex, potestāte tuâ: scilicet putas nos omninò derelictos esse à Deo, et omni ope destitūtos, atque idcircò innumeris malis nos opprimis; sed mox ipse divīnæ potentiæ vim expertūrus es.

Pari constantiâ sextus verbera et tormenta pertulit: quibus pēnè confectus rēgem sic compellāvit; Nōli errāre, et malis nostris gloriāri: nos propter peccāta nostra hæc patimur, at brevì cum Deo in gratiam redibimus: tu vērò superbiæ et crudelitātis istius pœnas dabis gravissimas.

Ex septem fratribus ūnus tantùm supererat, nātu minimus. Quem Antiochus cœpit illicere ut lēgem desereret, affirmans eum divitem fore et beatum; sed adolescens nec minis movebatur, nec promissis.

Quārè mātrem rex hortātus est, ut filio suadē-