thathias cum quinque filiis, Jūdâ, Jonathâ, simōne, Eleazaro, et Joanne. Hi, relictâ urbe, ne vidērent mala, quibus ea conflictabātur, secessērunt in solitudinem.
Eò confluxit multitūdo hominum, quibus cordi erant lēges divīnæ, brevìque ad speciem justi exercitûs crēvit.
Tunc, duce Mathathiâ, statuērunt patriam armis liberāre, et religiōnem tuēri: itaque aras passim falsis numinibus erectas evertērunt, neglectumque vāri Dei cultum restituērunt.
Intereà Mathathias mortuus est, moriensque exercitui præfēcit Jūdam filium, qui dictus est Machabæus.
Is bellum à patre susceptum strenuè persecūtus est.
Omnia optimi ducis munia egregiè implēvit: divīno, quod invocaverat, auxilio fretus, castella expugnāvit, urbes præsidio munīvit; Apollonium ūnum ex præfectis Antiochi vīcit, et ipse suâ manu in acie interfēcit; ējusque gladio, quem illi detraxerat, in præliis deinceps ūsus est.
Antiochus, ubi audīvit victum fuisse Apolloni-