um, irâ exarsit: mandātum dedit Lysiæ, ut Judæam vastāret, gentemque universam delēret.
Lysias Nicanōrem et Gorgiam adversùs Judæos misit, quibus dedit quadraginta peditum et septem equitum millia: hi castra posuērunt non longè ab urbe Hierosolymâ.
Jūdas, cūjus spes omnis in Deo posita erat, non dubitāvit cum tribus hominum millibus prælium committere. Tam exiguâ manu copias regias prostrāvit, et ingenti prædâ potitus est.
Hæc clādes nunciāta est Lysiæ, qui existimans id culpâ imperatorum accidisse, statuit ipse exercitum ducere. Vēnit igitur in Judæam cum sexaginta quinque hominum millibus.
Habēbat Jūdas decem tantùm millia hominum; tamen adversùs Lysiam processit, et, invocāto priùs divino auxilio, cum hoste conflixit.
Quinque hominum millia de exercitu Lysia cecīdit, reliquos adeò perterruit, ut in fugam versi sint.
Pulsis hostibus, Jūdas restituendo cultui divīno animum intendit: rediit victor in urbem Hierosolymam, quæ fœdam sui speciem prædēbat.