accinctum ad iter faciendum; quem ignorans Angelum Dei esse, salutāvit.
Unde es, ô bone juvenis? Sum, inquit ille, ūnus ex Israelītis.
Nosti-ne, ait Tobias, viam quæ dūcit in Mediam? Novi, inquit, et sæpe ūsus sum hospilio Gabēli, qui ibi habitat.
Tobīas ea lætus renunciat patri, qui arcessītum juvenem interrogavit, an vellet esse filii comes et itineris socius, promissâ mercēde? Id se velle respondit juvenis,
Itaque Tobīas valedixit parentibus, simulqueambo dedērunt se in viam, et canis secūtus est eos.
Profecto Tobīâ cœpit māter ējus flēre, et acerbé queri quòd vir suus dimisisset filium.
Cur nos orbasti solatio senectūtis nostræ? melius fuit carēre istâ pecuniâ ad quam recuperandam filius missus est: satis erat nobis quòd filii conspectu frui licēret.
Cui Marītus: Nōli flēre, inquit; incolumis filius perveniet in Mediam; incolumis ad nos redibit: Deus mittet Angelum, qui ei prosperum iter præstet.
Quibus verbis sedāta mulier tacuit.
Interea Tobīas et Angelus pervenēre ad flu-