Jump to content

Pagina:Epitome historiæ sacræ (IA epitomehistoris00irongoog).pdf/86

E Wikisource
Haec pagina emendata est
79

rans Tobīas, rogāvit Angelum ut sōlus adiret Gabēlum, paternamque pecuniam ab illo reciperet.

Itaque Angelus, sumptis camēlis, properāvit Ragem, suum Gabēlo chirographum reddidit, pecuniam illi creditam recēpit, eum ad nuptias Tobīæ adduxit.

161. The unhappiness of Tobit and his wife.

Interea Tobīas pater erat animo anxio et sollicito, quòd suus filius in redeundo tardior esset; Quarè, tandiù morātur filius; inquiēbat mœrens: Forsitan Gabēlus mortuus est, et nēmo est qui illi reddat istam pecuniam: illum abesse à nōbis vehementer doleo; cœpēruntque ipse et uxor ējus flēre.

Præsertim luctus mātris nullo solatio levāri poterat: hæc quotidiè domo egressa circuībat vias omnes, quà filium suum reditūrum esse sperābat, ut procùl vidēret eum, si fieri posset, venientem.

162. Tobias returns to his father.

Consumptis quindecim diebus Raguel voluit Tobīam retinēre; sed Tobīas: Oro te, ait, dimitte me quamprīmùm; scis enim parentes meos nunc animo angi meâ caūsâ.

Tandem à sōcero dimissus cum uxōre ad patrem redibat.