In itinere dixit illi Angelus: Statim ut domum ingressus fueris, Deum adōra; et complexus patrem lini oculos ējus felle piscis, quod servasti; tunc sanabuntur oculi ējus, tēque et cœlum pater lætus conspiciet.
Dum Tobīas urbi appropinquāret, mater ējus, ut solēbat, in vertice montis sedēbat, undè prospicere in longinquum posset; vidit illum procùl venientem, currensque nunciāvit viro suo.
Tunc canis, qui simul fuerat in viâ, præcucurrit et quasi nuncius adveniens caudâ suâ hero adulabātur.
Confestim pater consurgens cœpit offendens pedibus currere, et datâ manu servo, processit obviàm filio. Osculātus est eum, cœpēruntque ambo præ gaudio lacrymas fundere.
Quum ambo Deum adoravissent, eīque gratias egissent, consedērunt. Deindè Tobīas oculos patris linivit felle piscis: et post dimidiam fermè hōram cœpit albūgo, quasi membrāna ōvi, ex oculis ējus egredi, quam apprehensam filius extraxit: atque ille statim vīsum recēpit.
Tunc læti omnes collaudābant Deum; propinqui quoque Tobiæ convenērunt gratulantes ei omnia bona quæ Deus ille impertierat.