Jump to content

Pagina:Epitome historiæ sacræ (IA epitomehistoris00irongoog).pdf/89

E Wikisource
Haec pagina emendata est
82

tābant breviter attigi: nunc revertor ad rēges Jūdæ à quĭbus digressus sum.

Roboāmo patri successit Abīas, qui tres tantùm annos regnāvit, soliumque relīquit Asæ filio.

Asa Deo grātus ob pietātem fuit, quippè āras falsōrum numinum evertit, et impios regno suo expulit.

Quam ob caūsam Deus illi pācem satis diuturnam concessit. Posteà tamen Asa bellum gessit cum Israelītis de quibus victis amplam prædam retulit.

168. Jehosaphat, king of Judah; in the year 919 before Jesus Christ.

Mortuo patre, Josaphatus regnare cœpit, fuitque religiosus Dei cultor; quapropter Deus illum gloriâ et divitiis auxit.

Josaphatus tamen cum Achābo Israelitārum rēge impio amicitiam junxit: quæ res illi magno damno fuit: nam conjunctis copiis pugnarunt adversùs rēgem Syriæ. In prœlio Achabus interfectus est; parùmque abfuit quin perīret et ipse Josaphatus, nec sine auxilio divīno incolumis evāsit. Indè documentum capere debemus quàm periculōsa sit improbōrum societas.

169. Joram and Ochozias kings of Judah.

Josaphato patri successit Jorāmus, qui à pater