nunciâsset vītæ fīnem adesse, Deum rex cum lacrymis orāvit ne sibi vitam adimeret.
Precibus ējus et lacrymis mōtus Deus, quindecim annōrum usūram illi concessit; atque ad faciendam fidem, sōlis umbra, rēge ità postulante, per decem lineas regressa est in ējus horologio.
Tertio pòst die, Ezechīas sanātus templum adiit.
Rex Assyriōrum bellum Ezechīæ intulit: Hierosolymam obsidiōne cinxit, minitans urbis excidium, nisi cīves matūrâ deditiōne sibi consulerent.
In hoc statu rērum Ezechīam confirmāvit Isaīas, pollicitus divīnum auxilium non defutūrum, brevique obsidiōnem solūtum īri.
Et vērò nocte sequenti Angelus Dei centum octoginta quinque hostium millia lētho dedit. Rex Assyriōrum trepidus in patriam fūgit, ibique paūlo pòst à filiis occīsus est.
Ezechīas, tanto periculo liberatus, in summâ pace reliquum vītæ tempus ēgit: omnia illi feliciter cedēbant, quia illi Deus favēbat: ipse tot beneficiis divinis obligātus in eâdem constanter