delecti sunt pueri eximiâ formâ. Daniel, Ananias, Misael, et Azarias: hi cum aliis multis in ipsâ regiâ educabantur, ut posteà ad mensam rēgis consisterent, eique accumbenti ministrārent.
Nabuchodonosor jusserat eos, quò meliōre vultu essent, iisdem cibis ali, quibus ipse vescebātur; at generōsi illi pueri, cibis profānis, quia id lex vetābat, ūti noluērunt, sed sōlis leguminibus: at tamen robustiōres ac nitentiores facti sunt cæteris pueris, quibuscum nutriebantur.
Nabuchodonosor sĭbi posuit statuam auream quam ab omnibus jussit adorari, propositâ mortis poenâ iis qui parēre nollent.
Ananias, Misael, et Azarias mori maluērunt quàm honōrem sōli Deo debitum statuæ deferre.
Irātus rex eos vestītos et catēnis vinctos conjēcit in fornācem ardentem: sed flamma nihil illis nocuit: nec corpus addussit ignis, nec vestes quidem mutāvit; ac solvit tantummodò vincula quibus constringebantur, ità ut illæsi in mediâ fornāce ambulārent.
Daniel apud rēgem gratiâ plurimùm valēbat ob singulārem prudentiam: quapropter invisus erat aulicis qui ei insidias parābant. Suasērunt rēgi