Jump to content

Pagina:Epitome historiæ sacræ (IA epitomehistoris00irongoog).pdf/98

E Wikisource
Haec pagina emendata est
91

vènit statim conscissis vestibus, saccum induit, conspersusque cinere perrexit ad regiam, et illam implēvit questibus.

Esther, lamentantis voce audītâ quæsivit quid istud rei esset: ut cognōvit Mardochæum, Judæosque omnes esse neci destinatos, invocāto Deo, adiit regem, suæ gentis ruīnam deprecatūra. Non tamen continuò rem aperuit rēgi, sed eum ad convivium invitāvit.

187. Aman's disgrace, his shameful death; in the year 460 before Jesus Christ.

Assuērus ad convivium cum Amāne vēnit; et quùm hilarī esset animo, Esther ad illius pedes se abjēcit supplex.

Cui rex promīsit nihil ei se negatūrum, etiamsi dimidiam regni sui partem peteret.

Tùm Esther: Meam, ô rex, meæque gentis salutem precor: nam crudēlis iste Aman nos devōvit neci.

Quâ re permōtus est Assuērus; audiensque crucem ab eo parātam esse Mardochæo, Amānem ipsum eīdem cruci jussit affigi.

188. Cyrus, king of Persia, makes himself master of Babylon, and grants the Jews liberty; in the year 536 before Jesus Christ.

Captivitas Babylonica per septuaginta annos