durāvit, idque prædixerat Deus. Postquam illud tempus effluxit, Cyrus, persarum rex, devicto Babyloniōrum rēge, Judæis fēcit potestatem in patriam remigrandi, templumque restituendi; sacra etiam vasa, quæ Nabuchodonosor abstulerat, reddi jussit.
Itaque Judæi, duce Zorobabēle, Hierosolymam regressi sunt, et prima novi templi fundamenta jecērunt; sed ædificatio diù intermissa fuit, quia illam impediebant vicinæ gentes.
Reversi in patriam Judæi, composito urbis statu, non jam rēges habuēre, sed imperium penès pontifices fuit: tribūta tamen pensitārunt primùm Persis, deindè Græcis, post devictum ab Alexandro Darium.
Nec deinceps ab avitâ religiōne unquam descivērunt, quamvis eâ de caūsâ à pluribus regibus vexāti fuerint, ac præsertim ab Antiocho rēge Syriæ: quæ pars historiæ Judaicæ nunc narranda venit.
Antiochus, Syriæ rex, sacram Judæōrum lēgem evertere aggressus est: edidit ut omnes, re-