Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/202

E Wikisource
Haec pagina emendata est

M E M WIF AMO 177

pit commemorare, quam illa esset infelici forma, quam non amabilibus moribus, quam saepe metuisset, ne nullum illi posset invenire maritum. At ego meo maximo labore, inquit, talem inveni tibi, qualem nulla non optaret sibi, quantumvis felix. Et tamen tu, non agnoscens, quid pro te fecerim, nec intelligens, te talem habere maritum, qui, nisi esset humanissimus, vix te dignaretur habere in ancillarum numero, rebellas illi. Ne longum faciam, sic incanduit patris oratio, ut vix videretur manibus temperare. Est enim vir ingenio mire vafro, qui citra personam omnem posset quamvis agere comoediam. Ibi puella partim metu, partim veritate commota, accidit ad patris genua, rogans ut praeteritorum vellet oblivisci, se in posterum memorem fore officii sui. Ignovit pater, pollicitus se quoque fore patrem amantissimum, si, quod polliceretur, prastaret.

xa. Quid deinde?
eu. Puella digressa a colloquio parentis, rediit in cubiculum, offendit maritum solum; accidit illi ad genua, et ait: Marite, hactenus non novi neque te, neque me ipsam: posthac videbis me aliam factam, tantum obliviscere superiorum. Hanc vocem maritus excepit osculo, et omnia pollicitus est, si illa persisteret eo animo.
xa. Quid? perstitit?
eu. Usque ad mortem: neque quidquam erat tam humile, quod illa non alacris ac volens obiret volente marito. Tantus amor inter eos natus est et confirmatus. Post annos aliquot puella crebro sibi gratulata est, quod contigisset, tali marito nubere; qui nisi contigisset, eram, inquit, omnium mulierum perditissima.
xa. Talium maritorum non minus rara est copia, quam alborum corvorum.
eu. Iam si molestum non est, referam tibi quiddam de marito commoditate uxoris correcto, quod nuper accidit in hac ipsa civitate.
xa. Nihil est quod agam, et perquam grata mihi est tua confabulatio.
eu. Est vir