Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/219

E Wikisource
Haec pagina emendata est

NAUFRAGIUM.

NAUFRAGIUM.
Antonius, Adolphus.
an. Horrenda narras. Est istuc navigare? Prohibeat Deus, ne mihi quidquam unquam tale veniat in mentem.
ad. Imo quod hactenus commemoravi, lusus merus est prae his quae nunc audies.
an. Plus satis malorum audivi: inhorresco te memorante, quasi ipse periculo intersim.
ad. Imo mihi iucundi sunt acti labores. Ea nocte quiddam accidit, quod magna ex parte spem salutis ademit nauclero.
an. Quid, obsecro?
ad. Nox erat sublustris, et in summo malo stabat quidam e nautis in galea; sic enim vocant, opinor; circumspectans, si quam terram videret: huic coepit adsistere sphaera quaedam ignea: id nautis tristissimum ostentum est, si quando solitarius ignis est; felix, quum gemini. Hos vetustas credidit Castorem et Pollucem.
an. Quid illis cum nautis, quorum alter fuit eques, alter pugil?
ad. Sic visum est poëtis. Nauclerus qui clavo assidebat, Socie, inquit, (nam eo nomine se mutuo compellant nautae;) videsne, quod sodalitium tibi claudat latus? Video, respondit ille; et precor ut sit felix. Mox globus igneus delapsus per funes devolvit sese usque ad nauclerum.
an. Num ille exanimatus est metu?
ad. Nautae assuevere monstris. Ibi paullisper commoratus, volvit se per margines totius navis: inde per medios foros dilapsus evanuit. Sub meridiem coepit magis ac magis incrudescere tempestas. Vidistine unquam Alpes?
an. Vidi.
ad. Illi montes verrucae sunt, si conferantur ad undas maris. Quoties tollebamur in altum, licuisset lunam digito contingere: quoties demittebamur, videbamur dehiscente terra recta ire in Tartara.
an. O insanos, qui se credunt mari!
ad. Nautis frustra luctantibus cum tempestate, tandem nauclerus totus pallens nos adiit.