Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/368

E Wikisource
Haec pagina emendata est

PEREGRINATIO RELIGIONIS ERGO. 339

ablegant periculo, verum etiam suo, propterea quod in his lac aversione corruptum saepenumero periculosos morbos pariat. Itaque fit ut, dum unius formae corporis consulunt, parum consulant duorum corporum vitae, dumque cavent ne contingat praeproperum senium, coniiciunt sese in mortem praeproperam. Quod est inditum puero nomen?

fa. Cornelius.
eu. Hoc erat nomen avi paterni. Vtinam virum integerrimum et moribus nobis referat.
fa. Dabitur opera, quod quidem in nobis erit. Sed heus, Eutrapele, unum quiddam obnixe te rogarim.
eu. Imo puta me tuum esse mancipium; imperabis et impetrabis quae voles.
fa. Proinde non prius te manumittam, quam hoc mihi beneficium coeptum absoluas.
eu. Quod nam?
fa. praescribas mihi primum quibus rationibus queam infantis valetudini consulere, deinde quum erit firmior, quibus rudimentis ad pietatem praeparandus sit rudis animus.
eu. Id faciam lubens pro mea quidem sapientia, sed proximo colloquio, nunc orator adeo maritum ac parentes.
fa. Precor exorator ut sies.
PEREGRINATIO RELIGIONIS ERGO.
Menedemus, Ogygius.
me. Quid hoc novae rei? Nonne Ogygium vicinum meum video, iam totos sex menses non visum cuiquam? Interisse rumor erat. Ipsus est, nisi prorsus hallucinor. Adibo ac salvere iubebo. Salvus sis, Ogygi.
og. Salve et tu, Menedeme.
me. Quae regio te nobis reddidit incolumem? Nam tristis rumor heic sparserat, te navigasse Stygiam paludem.
og. Imo, gratia superis, sic interim valui, ut vix unquam antehac melius.
me. Ita semper vanitatis coarguas eiusmodi rumores. Sed quid istuc ornatus