Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/703

E Wikisource
Haec pagina emendata est

280 DES. ERASMUS

In Inquisitione doceo summam catholicae professionis, idque aliquanto vividius ac liquidius quam docent theologi magni nominis, inter quos pono et Gersonem,[1] quem interim honoris gratia nomino. Ideo porro fingo personam Lutherani, quo facilius redeant in concordiam, inter quos de praecipuis articulis orthodoxae professionis convenit. Etiam si reliquam Inquisitionis partem non addidi propter haec exulceratissima tempora.

In Senili colloquio quam multa velut in speculo exhibentur, quae vel fugienda sunt in vita, vel vitam reddunt tranquillam. Haec praestat adolescentes ex festivis colloquiis quam experimentis discere. Socrates philosophiam e coelo deduxit in terras, ego philosophiam etiam in lusus, confabulationes et compotationes deduxi. Oportet enim et ludicra Christianorum sapere philosophiam.

In Ptochoplusiis, quam multa sunt ad quae pastores rusticani, rudes et indocti, nihilque minus quam pastores, possint suam vitam corrigere? Praeterea quae ad tollendam stultam gloriam vestium, rursus ad cohercendam illorum insaniam, qui monachorum cultum execrantur, quasi per se mala sit vestis. Et obiter describitur forma, quales debeant esse monachi qui per vicos obambulant. Neque enim admodum multi tales sunt quales hic describo.

In Erudita puella simul et Paulae, Eustochii, Marcellae vetus exemplum renovo, quae cum integritate morum coniunxerunt studium literarum, et Monachos abbatesque sacrorum studiorum osores, luxui, ocio, venationibus aleaeque deditos, puellae coniugatae exemplo extimulo ad aliud studiorum genus ipsis magis congruens.

  1. Io. Charlerius, dictus Gerson a pago prope Remos, ubi natus est a. 1363. fuit cancellarius universitatis Parisiensis, et interfuit concilio Constantiensi. Mortuus Lugduni 1429.