tum est particeps; quippe qui non raro, dum vinci pudet in certaminibus, ducit ilia,[1] et in bellis, dum ambit triumphum, confoditur, simulque cum sessore terram ore momordit: ut ne commemorem interim lupata frena, aculeata calcaria, stabuli carcerem, scuticas, fustes, vincula, sessorem, breviter omnem illam servitutis tragoediam, ni se ultro addixit, dum, fortes viros imitatus, impensius hostem ulcisci studet. Quanto optabilior muscarum et avicularum vita, ex tempore soloque naturae sensu degentium, modo per hominum insidias liceat. Quae si quando caveis inclusae assuescant humanas sonare linguas, mirum quam a nativo illo nitore degenerent: adeo modis omnibus laetius est, quod natura condidit, quam quod fucavit ars. Proinde numquam satis laudarim gallum illum Pythagoram,[2] qui quum unus omnia fuisset, philosophus, vir, mulier, rex, privatus, piscis, equus, rana, opinor etiam spongia,[3] tamen nullum animal iudicavit calamitosius homine, propterea quod cetera omnia naturae finibus essent contenta, solus homo sortis suae limites egredi conaretur. Rursum inter homines, idiotas multis partibus anteponit doctis ac magnis. Et Gryllus ille[4] non paulo plus sapuit, quam πολυμῆτις Ὀδύσσευς, qui maluerit in hara grunnire, quam cum illo tot miseris obiici casibus. Ab his mihi non dissentire videtur Homerus, nugarum pater, qui cum mortales omnes subinde δειλοὺς καὶ μοχθηροὺς appellat, tum Ulyssem illum suum sapientis exemplar saepenumero δύστηνον vocat, Paridem nusquam, nec Aiacem, nec Achillem. Quamobrem id tandem?
- ↑ Cf. Hor. Epist. I, 1, 9.
- ↑ Exstat dialogus Luciani, Galliis, in quo gallus loquitur cum domino suo, narratque se, tanquam Pythagoram, per varias migrasse formas, nec quidquam miserius vidisse homine.
- ↑ Spongia enim a quibusdam, ut Plinio, aninial credita est.
- ↑ Quem Plutarchus inducit cum Ulysse colloquentem.