Haec pagina emendata est
NOBILISSIMI AC AMPLISSIMI
DOMINI,
VIRTVTVM ET LITTERARVM
PATRONI.

vlta non ſcribam verba, rerum obſervantior ; quia non pauca inscripsi. Totidem Vrbis Veſtræ Encomia ſunt, tergeminâ paginâ breviter expreſſa. Solida verò, non ſolita ; Pario marmore, quàm molli papyro digniora. Perpetuitas ſpectanda eſt : citiùs autem libri, quàm lapides contabſcunt ac pereunt ; quæ tincta, quàm quæ ſculpta. Evolvantur ſic tamen in omnium oculos : cùm temporum ſæviet injuria, in animis & memoria hominum perennabunt. Ego ſanè, ut pium, ita & pulchrum ſemper arbitratus ſum, vel Principes Viros, qui humani quidem Dii ſunt, vel præcla-
ras