ras Vrbes, quæ terarrum Stellæ, ſtilo & ingenio venerari. Principes cœperam, ac Theatrum moliri Heroicvm ; cujus jam partes aliquæ publicè ſpectantur. Ad Vrbes pariferebar animo : ſed illas potiſſimùm, quibus peculiari ratione & me videbar, & ſtudia mea debere. Plures sunt, & ad Septenarium ſæpiùs veniunt : paucæ tamen, ſi Brabantiæ finibus pietatem meam concludam. Inter has verò Lovanivm, Brvxella, Antverpia eminent : totidem titulis, Academia, Avla, Emporium ; Ternóſque Provinciæ Ordines denotant : illum Sacrum Academia, Nobilem Aula, Civilem Emporium. Ad me quod attinet, gente Gugernâ, Lovanii, & in Arce habito, in reliquis vivo, Bruxellæ felix ſum, ac meliori omine ad famam aſſurgo. Hoc etiam diſcrimine, cùm omnibus debeam, quid à me ſingulæ jure ſuo exigant, in confeſſo eſt. Felicitas iſta, ut titulos honoréſque Regios præteream, in Benevolentia veſtra poſita eſt ; quâ me, tanquam Civem, & in me Litte-
Pagina:Erycius Puteanus, Bruxella, incomparabili exemplo Septenari, 1646.djvu/14
Appearance