ras, tanquàm omnibus neceſſarias, complexi, ea effudiſtis bona & beneficia, quæ ne Patria quidem dedit. Vt gratus igitur effem, ingenium in hoſtimentum contuli ; anniſus exprimere ſtilo, quæ myſterio arcana ſunt, & in Vrbe veſtra ſine exemplo admiranda. Lovanium quidem ejus Apollo Ivstvs Lipsivs deſcripſerat ; Antverpiam Carolvs Scribanivs, ſublimis animi calamíque, è Societate Iesv Vir ; reliquas Io. Baptista Gramayvs, ſed ut nullam ſatis abſolveret, copioſus tamen eſſet. Rectiùs ſanè Lvdovicvs Gvicciardinvs, quamvis breviter, & ſuâ linguâ, de univerſo Belgio homo Italus optimè meritus, & plus quàm Belga. Sic ergò legitur adhuc magis Bruxella, quàm ſcitur : peculiari digna libro, quemadmodùm glorià & majeſtate excellit. Meam induſtriam, pronam licèt & proclivem, ſpecioſa illa, & ingens nuper Tabula ſtimulavit, majori ſumptu quàm ingenio, utiliter tamen à Cive & Patricio concinnata : cui cùm Descriptionem
Pagina:Erycius Puteanus, Bruxella, incomparabili exemplo Septenari, 1646.djvu/15
Appearance