velut fundamentum eſt ; quaſi reliqui Septenarii eo uno nitantur, vel inde dependeant. Ipſi nimirum hi Septem, quia Septem, poſſunt in Magiſtratu omnia ; quia Viri, volunt optima, & concordiam Populi atque tranquillitatem incorruptiſſimis ſententiis ſtabiliunt, fide & facundiâ tuentur. Suo etiam loco & laude digni, qui Thesavris è Nobilitate Patricia præſunt, & nervos Reipublicæ regunt : ut & Quæſtores Ærarii, minori dignitate & ordine, pari famâ & integritate. Idem enim utriſque ſtudium, eadem cura ; ne, quà publicas diſpenſant divitias, privatas augeant ; liberales, ne à frugalitate abeant, frugales, ne à liberalitate. Pars deinde hujus Heptadis Præfectvra Fossæ, functio Nobilium, ſuis etiam è Plebe Quæſtoribus ſtipata : quæ quoties vices mutat, Auctorem invenit ; & tanquàm incipiat ſemper, innocentiſſimè curatur. Iam reliquus ſuo quoque ornatus Conſule Senatvs, & qui minora Curiæ munia ſuſtinent, honeſtiſſimi Civium, mores non verentur famæ
Pagina:Erycius Puteanus, Bruxella, incomparabili exemplo Septenari, 1646.djvu/18
Appearance