tradere, tam compoſiti omnes, & boni publici ſatagentes, ut ſua commoda Populi putent, Populi ſua. Prorsùs, quaſi aliter in Vrbe veſtra geri Magiſtratus non poſſit,ubi generoſa honeſtas animos occupat ; ambitus, avaritia, invidia exulant, & quodammodò ignorantur. Hinc divitiæ in ipſis etiam anguſtiis, vires in ſumptibus, animi in conatibus, & Reipublicæ ſufficiunt. Accedunt denique, & numerum meum implent, Arma, quæ ad tutelam Vrbis excubant, robur Civium, manúſque Martis, & Pacis cuſtodia, in occaſione prompta, in prœlio intrepida, in periculo invicta. Civilis, & ordinata hæc militia eſt : mœnia, velut caſtra, & legibus, atque diſciplinâ defenduntur. Quid etiam ? ſi neceſſitas urgeat, nemo non miles : nec minùs dextrè felicitérque Arma omnes, quàm Opificia exercent. Verumenim verò, ut fortes, ita ſuopte genio probiſunt, ad Candorem, Humanitatem, Hoſpitalitatem facti. Quemadmodùm ſuaves quoque, ita industrii; & ut rebus, actionibus, negotiis pares ſint, hi-
Pagina:Erycius Puteanus, Bruxella, incomparabili exemplo Septenari, 1646.djvu/19
Appearance