lariter reſpirant. Siquæ jurgia, litigia, fribuſcula ; facili concordiâ, aut etiam Iudicio Conſulari, quod Aurei ſæculi exemplum eſt componuntur. Omnis Sodalitas nonniſi ſedulitas : quot Collegia, tot non corporum modò, ſed ingeniorum gymnaſia ſunt quot Tribus & Claſſes, tot parvæ quædam Reſpublicæ ; in quibus ipſa Libertas ſeveris conſtat legibus, ſeria & ludicra parem morum cenſuram admittunt. Video mercimonia ſine impoſtura, artes operáſque ſine fraude, lucrum ſine injuria : quæ cuncta Religionis cultu, tanquàm fundamento nituntur, tanquàm fulcro conſiſtunt. Templa veſtra ſi adeam, hîc frequens ſemper Populus eſt, & cùm pulcherrima ſint, majori tamen pietate exornantur. Sed quid ? melior iſta, & innata indoles, à Cælo & Solo eſt, ab Aëre & Aqua ; tanquàm Elementa conſpirent. Ne ad laudes ſingula revocem, plura verbo uno abſolvam Encomia : Hîc habitare Principes voluerunt ; imò hîc aliquid Principis ſuâ incolæ felicitate exprimunt. Situs Vrbis
Pagina:Erycius Puteanus, Bruxella, incomparabili exemplo Septenari, 1646.djvu/20
Appearance