Jump to content

Pagina:Erycius Puteanus, Bruxella, incomparabili exemplo Septenari, 1646.djvu/21

E Wikisource
Haec pagina emendata est
AD S. P. Q. BRVXELLENSEM

plagam versùs Orientis Septem ſuis Collibus & Clivis molliter aſſurgens, quæ occidua ſunt longè laté que deſpicit. Sed omnes delicias Fontes ſuperant : non è vicinis ducti montibus, tanquàm peregrinum adferant laticem ; ſed in ipſa Vrbe nati, ae prorsùs vernaculi, numero etjam ſuo myſtico, ſæpiuſque Septenario proſiliunt ; magno Naturæ, Artiſque ſimul beneficio, ſive uſum, ſive munditiem æſtimamus. Vetus illud Pindari

verum hîc, & Veſtrum eſt : Αριστον μεν Υδωρ, Optima qvidem aqva ; ſed profectò optima omnia in Vrbe pulcherrima facit. Corrigitur Aër, qui & ipſe tamen optimus ; purgatur Terra, quæ pariter optima ; & per declivia eluuntur ſordes, quas Senna deinde benigno excipit alveo, & molliter labens abducit. Structuras publicas quid attinet commemorare ? privatæ hîc quidem aliarum ſplendorem Vrbium ſuperant. Vna Curia, admirationis materia, & quædam quaſi gemma, oſtendere poteſt, etiam in Gothica mole Artis ornamenta eminere. Turris autem

ele-