elegantiſſimæ induſtriæ ſpecimen, quicquid alibi aut magnificum, aut clarum eſt, obſuſcat. Iam Plateæ, etiam per colles normam ſervant, in vallibus incredibilem venuſtatem induunt. Emendantur veteres, diriguntur novæ, novíſque domibus, aquis, ripis novam è vetere Vrbem faciunt : pulchriorem, quia creſcit quotidie ; majorem quoque, cùm iiſdem tamen mœnibus pomœriíſque concludatur. Meherclè vetuſtate ſuâ venerabilis eſt, novitate pulchra, in ipſo florens senio, ubi aliæ deficiunt, imò cadunt. Hæc incrementa Vestra, hæc ornamenta, ſæviente belli tempeſtate, quis non vehementer opſtupeſcat ? Manifeſtum agnoſco beneficium Numinis, & præſentiam Genii Tutelaris. Etenim inter tubas & tympana, turbas & turbines quieti eſtis ; quia in meditullio Provinciarum : ſecuriores interim virtute, quàm ſitu ; & quia amatis, imò ſovetis eas artes, quæ ad pacem faciunt, & belli mala emendant. Minor igitur hîc motus eſt, minor etiam metus : imago po-
Pagina:Erycius Puteanus, Bruxella, incomparabili exemplo Septenari, 1646.djvu/22
Appearance