Jump to content

Pagina:Erycius Puteanus, Bruxella, incomparabili exemplo Septenari, 1646.djvu/24

E Wikisource
Haec pagina emendata est
PROSPHONESIS.

rum, & Burgundiæ Gubernatorem : Sedulus, ut Summus eſt, & in omnem partem vigilans ; hinc pietatis illud imperium : bonus & totus Dei, hinc exemplum. Sed quæ in Vobis potiſſimùm ſecuritatis bona laudo, Boni Regiminis manifeſta ſigna ſunt : neque fortunas tantùm Civium, ſed & animos indicant. Ita me Deus, audent, ubi alii patiuntur, felices eſſe ; ubi alii infelices ſunt, non pati. Satis iſta : ſufflaminandus enim hic mihi nunc impetus, ne non tam offerre Munus, quàm novum contexere Elogium videar ; aut Libri formam προσφώνησις iſta, ſive Dedicatio ſumat. Capite igitur,

NOBILISSIMI ET AMPLISSIMI

DOMINI,

Brvxellam ; quia Veſtram, quia ſuis à me numeris Deſcriptam, & Explicatam. Ad Deſcriptionem facit Griphi Palladii titulus, admiranda Heptadis Myſteria comprehendens ; ad Explicationem Lvmina, partim Historica,

∗∗4
par-