Jump to content

Pagina:Erycius Puteanus, Bruxella, incomparabili exemplo Septenari, 1646.djvu/26

E Wikisource
Haec pagina emendata est

PRÆFATIO

DE CAVSSA SCRIPTIONIS,
NOMINE ET VSV GRIPHI,
OMINE ET MYSTERIO SEPTENARII
AD PRÆTOREM VRBIS.
V

T ferius eſſem, ludere Carmine jam ſenex volui, an valui ? & ad Litterarum delicias blando velut poſt liminio reverti. Argumentum Vrbs Bruxella fuit ; ſed Septenaria, calamúmque hunc meum, Elogiis Principum imharentem, numeri nobilitate ad ſe traxit. Hîc ego natus quidem non ſum ; notus tamen : ac proinde tanquàm alteram nactus Patriam, Civis videri volui, veros ubi Amicos inveneram ; pietatémque ſcribendo profiteri, ubi Litteris & pretium, & honos erat. In titulum Griphvs placuit, Septies Septenis extenſus Diſtichis : que mysterii in ſe redeuntis non ſumma tantùm, ſed & venuſtas est, tot miracula continens, quot ipſa Heptas modis in Regimine Urbis variatur. Eſt autem Griphvs (quo & Auſonius in Ternariouſus) Gracè γρίφο, ſive yρίπο, ſagena, vel rete, & Sermonem implicatum, adeóque Ænigmati ſimilem, in nodum conſtringit. Hujuſmodi laqueis Homerum periiſſe, etiam Archias Poeta teſtatur :

Μαιονίδης γρίφοις ίχθυβόλων ἔθανεν.
Piſcantum laqueis Mæonides periit.

Sed