Et Colles Septem, ſublimis imagine Romæ :
Stagna, quot exundans oſtia Nilus habet.
Sunt Fora bis Septem, latæ commercia Pacis :
Nil potuit Magno pulchrius eſſe Foro.
Huc Septémque viæ patula, Septémque meatus
Occulti ducunt : his juvat ire dolis.
Hîc quoque magnificis erectæ molibus Ædes,
Ordine ſtant Septem, ſtant velut una Domus.
VII.
Majores Septem Turres : quæ fornice Divvm
Vrbis Septeno ſuſtinet, eximia eſt.
Septem Hymenæus habet lucentibus Atria tædis :
Tot ſunt Criſtatis verticibus Putei.
Sunt bis Septeni, Nympharum gloria Fontes :
Ipſa ſuis Septem Curia manat Aquis.
Scinditur in Septem præaceps divortia Senna,
Et labens linquit commoda multa ſui.
Foſſa licet penetret, licet Amnis dividat Vrbem ;
Ad ſe bis Septem Pontibus ipſa redit.
Cæatera quid memorem ? numera : ſunt omnia Septem,
Palladis & totâ cernitur Vrbe decus.
Septem quid mirer vaſti miracula Mundi ?
Tot veluti Mundos Belgica Pallas habet.