Jump to content

Pagina:Erycius Puteanus, Bruxella, incomparabili exemplo Septenari, 1646.djvu/35

E Wikisource
Haec pagina emendata est
6
ERYCI PVTEANI.

IN
VRBIS BRVXELLE
GRIPHVM PALLADIVM
PROTHESIS,
AD CONSVLEM VRBIS.

D

ignvs hic Carmine Griphvs erat, ut Septenarivm includeret : & septenarivs Gripho, ut Nobiliſſima Vrbium, & incomparabili exemplo Septenaria, deſcriberetur. Septies Septenis Diſtichis Carmen conſtat, plenum potiùs numero, quàm argumento ; quod cùm immenſum ſit, infra ſe induſtriam ſcribentis relinquit. Lvmina igitur, tanquàm Subſidia quædam accedunt. Ac ſanè hiſce opus erat, ut diſtinctiùs nonnulla clariúſque, nocte aut nube remotâ, dicerentur ; ut pleniùs ac planiùs. Vbi brevitas, obſcuritas plerunque, præſertim in numeris, & quando res abſtruſæ ; quæ ut Verſibus adumbrari amant, ſic Prosâ explicari. Minoris etiam momenti nonnulla, quando caſu potiùs, quàm conſilio Heptadem induunt ; & plus privati, quàm publici habent. Non omnia dicere, ad dignitatem interdum argumenti facit:quædametiam separare malis, quam negligere ; quædam ſuggerere, quàm celebrare. Cogita, ſimilitudinem hîc picturæ eſſe : in Gripho lineas, in Lvmini-

bvs