Jump to content

Pagina:Euclidis Elementorum libri (1756).djvu/11

E Wikisource
Haec pagina emendata est

PRAEFATIO.

D E auctore Geometriae Elementorum, quae Euclidis nomine inſigniuntur, variae admodum ſunt Recentiorum ſententiae, quae non paullum inter ſe diſcrepant; etenim Petrus Ramus tam Propoſitiones quam earundem Demonſtrationes Theoni adſcribit; alii Propoſitiones Euclidi, Demonſtrationes vero Theoni tribuunt; alii denique, inter quos in primis nominandi ſunt viri doctiſſimi Joannes Buteo et Henricus Savilius, Propoſitiones et Demonſtrationes omnes Euclidis eſſe ſtrenue contendunt. inter has veriſimilior viſa eſt Buteonis et Savilii ſententia, quam proinde plerique poſt eos Geometrae amplexi ſunt. Savilius, poſt adducta quaedam in hanc rem argumenta, ex illis concludit, “Theonis fuiſſe partes, in Euclide pauciſſimis quidem in locis interpolando, explicando, augendo, ultra hoc nullas.” verum ſaepius perpendendo atque inter ſe comparando Demonſtrationes quae in Euclide nunc exſtant, inveni Theonem, vel quicunque Editor ſuit textus Graeci quem nunc habemus, multo plura, et quidem in pejus, mutaſſe quam praedicti viri docti, aliique exiſtimant; addendo ſcilicet, demendo, aut ſua miſcendo; praeſertim in Libro quinto et undecimo quos iſte Editor non leviter vitiavit. Ex. gr. ſubſtituendo breviorem, at paralogiſticam, vice legitimae Demonſtrationis Propoſitionis 18vae Libri 5ti; et ex hoc Libro, auferendo, inter alia, bonam Euclidis vel Eudoxi rationis compoſitae Definitionem, cujus loco poſuit Definitionem abſurdam, 5tam ſc. Libri 6ti, quâ neque Euclides, neque Archimedes, Apollonius aut ullus ante Theonem Geometra uſus fuit, cujuſque apud illos nullum veſtigium invenitur. hanc autem Theonis Definitionem, quae ſola multum negotii Tyronibus faceſſere ſolet, ex hiſce Elementis nunc ſublata eſt, atque ejus loco alia, quam ſine dubio Euclides dederat, poſita eſt

inter