Jump to content

Pagina:Euripus seu de fluxu et refluxu maris sententia.djvu/10

E Wikisource
Haec pagina emendata est

omnique ex parte admirabili motu, reuocauit. Gratulaturus ipſe quoque accedere debui, ſed communis moris à diuino præcepto non remoti memor, quo vacuis manibus adire Dominos potentes prohibemur, cum nihil aliud inops haberem, quod tuo conſpectu in hac mea gratulatione dignum poſſem offerre, tractatulum hunc ipſum, nunc primum in lucem proditurum, e latebris ſuis eruendum eſſe cenſui, tibique dicandum: meę vt ille internę lætitiæ, & externę gratulationis testis, & index qualiſcumque, in tui nobiliſſimi Musæi angulo ſaltem aliquo locum interim vtcumque haberet, quouſque longe grauiora, & mea canicie, ac profeſſione digniora (ſi fieri poterit) ingenij monumenta dare poſſim. Hoc ipſum etiam marini incrementi, atque decrementi argumentum, licet philoſophicum ſit, non eſt tamen indignum cui labor cuiuſcumque ingenij deſudet. Et mihi (ingenue fateor) diuinæ Sapientię atqꝫ Omnipotentiæ contemplandæ, & admirandæ ſpeculatio hæc fuit ſæpius occaſio non contemnenda. Autor enim ille magnus naturæ, non minus

de