de rebus creandis, quàm conſeruandis ſollicitus, cum plane ſciret aquas ſtagnantes & immotas, ſuapte natura, facillime computreſcere, ac propterea motum & agitationem perpetuam aquę elemento eſſe neceſſariam; cumque elementa omnia in proprio loco à proprio naturali motu quieſcere oporteret, modum inuenit ſua ſola infinita dignum Sapientia & Potentia, quo Cæli ipſi motu perpetuo mare cierent, & exercerent. Atque hoc quomodo fiat conor ipſe in hoc tractatu, quantum longa mentis agitatione, & experimentorum obſeruatione aſſequi potuerim, explicare. Magnum opus diuinæ Virtutis, & Sapientię. Documentum inſigne illis, quos Deus in alto collocat, vt non otio torpeant ad putredinem, ſed irrequieto motu nunquam ceſſent bene facere: & ſane motu fluxus perpetui, & refluxus, vt perpetuo hinc diuinis donis omnis generis cumulentur, inde vero pio refluxu ipſorum opis indigis illa ipſa, quæ gratis acceperunt, gratis elargiantur. Ornauit te, & fratres tuos Deus, optime Cardinalis, tùm religioſa magni Patrui educatione, tum opti-
Pagina:Euripus seu de fluxu et refluxu maris sententia.djvu/11
Appearance