Jump to content

Pagina:Euripus seu de fluxu et refluxu maris sententia.djvu/12

E Wikisource
Haec pagina emendata est

ma etiam tua indole concurrente, atque induſtria, præclaris virtutibus diuinis, & humanis, quę ad attollendum quoque Patruum tanto promptius Patres illos non parum permouerunt: Hæc, & Patrui pręſertim exaltationem habuiſti per fluxum diuinæ gratiæ; tu per refluxum pietatis, beneficentiæ, humanitatis non ceſſes de omnibus, ſed potiſſimum de Chriſti Eccleſia benemereri. Habes exemplum magnum domeſticum quod inſpicias, ſuſpicias, imitere. Et, quandoquidem iam vndique tàm multi ingenti fluxu ſiue gratulaturi, ſiue de magnis negotijs acturi, ſiue opem petituri ad te confluunt, libellum etiam hunc, vile munuſculum, in hoc fluxu libens, obſecro, accipe: ad me vero à te per refluxum tua, & per te Sanctiſſimi Patrui gratia redeat, quam ambio. Fluat à vobis me pietas, clemẽtia fluat, fluat benignitas; à me vero ad vos, Deo bene iuuante, & ad Eccleſiam Catholicam, Romanamq. beatiſſimã Sedem omnis meus labor, induſtria omnis, omne obſequium refluat. Rogemus Deum, vt ipſe inter fluxum & refluxum rerum caducarum viciſſitudini

ſubie-