2
alicuius naturalis effectus propter quid, τὸ διότι, ante
omnia bene notum debet eſſe quod ſit, τὸ ὅτι,
ideo totus labor, ac ſane immenſus, eſt omnibus, rite hac
in re philoſophantibus, in eo collocandus, vt motus hic
maris, cum tam ordinata reciprocatione, perfecte
innoteſcat. Maxima enim varietas obſeruatur, & ſingulæ
fermè maritimæ regiones aliquid in hoc genere diuerſum
ab aliis experiuntur. Quæ diuerſitas, niſi nota ſit &
perſpecta, quomodo ipſius cauſę poterunt indagari?
Effectus naturæ in ſublimi, ſiue in cœlis, ſiue in aëre,
æthereaue regione, omnibus hominibus, cœleſtia corpora,
& aëreas impreſſiones ſpeculantibus, perpetuo iidem
ſunt, & iidem omnibus ſe exhibent intuendos: at vero
maris hic motus, pro diuerſitate regionum, eſt etiam
cum maxima varietate diuerſus. Niſi itaque quis
vniuerſum peragret exquiſita nauigatione Orbem, &
diuerſitates haſce huius motus maritimi obſeruet, ac notet;
aut niſi fidas & conſtantes habeat aliorum
obſeruationes, nihil certi poteſt in re propoſita ſtabilire. Ego
ſane non multa peragraui maria, in ipſo tamen pene mari
natus; ſed neque adeo fidas adhuc habui aut legi
aliorum obſeruationes, vt effectus ipſi mihi poſſint eſſe
certiſſimi, & indubitati. Vtinam qui ingentem nauibus ex
omni parte ſulcant Oceanum, aut ſcirent, aut vellent
diligenter fluxum hunc, & refluxum obſeruare,
eumque perfecte exploratum & agnitum omnibus
patefacere, labor noſter non omni ex parte eſſet
irritus. Sententiam meam in gratiam
philoſophorum, rogatus, in publicum prodire permiſi, longe
grauioribus ſtudiis occupatus, vt illa, ſi fieri poſſit, ab ipſis
perficiatur.
3 Effectus porro iſte has in genere habet varietates; Prima, Aliqua maria ingentem habent fluxum & reflu-