3
xum, cum ingenti incremento, & decremento; aliqua
minorem; aliqua nullum, aut vix vllum. Secunda,
Alicubi fluxus hic & refluxus fit per ſolum motum ſurſum,
& deorſum; hoc eſt, ſolius intumeſcentiæ, &
detumeſcentię; alicubi vero, præſertim in Euripis, etiam motus
fit lateralis, atque is vel in Orientem, vel
Occidentem, vel Septentrionem, vel in Auſtrum, vel ad alia
horizontis puncta inter hæc poſita. Tertia, Licet
ordinarie in die naturali bis intumeſcat mare, & bis
detumeſcat, per ſena circiter horarum ſpatia, alicubi tamen
ſæpius in die id contingit: & celebre eſt, quod in freto
Inſulæ Euboeę ſepties in die fieri dicatur maris illa
reciprocatio. Quarta, Quod ordinarie ſex circiter horis
creſcat mare, & ſex decreſcat: at vero alicubi ſeptem,
vel octo, vel nouem etiam horis decreſcat; & non niſi
vel quinque, vel quatuor, vel tribus horis creſcat.
Quinta, Quod ipſa intumeſcentia etiam in eodem loco
non ſemper eſt ęqualis: nam circa coniunctionem, &
oppoſitionem luminarium Solis & Lunæ, maior eſt,
quam in aſpectu quadrato; atque in his ipſis
coniunctionibus, & oppoſitionibus, & quadratis aſpectibus
inęqualitas non exigua obſeruatur. Sexta, Quod ordinarie
Luna circa loci cuiuſque meridianum exiſtente, tum
ſupra horizontem, tum ſub horizonte, aqua ſit
altiſſima illo die; at vero eadem Luna circa ſextæ horæ
ſolaris circulum ſuum motum diurnum peragente, ſit eo die
depreſſiſſima: Sed alicubi altiſſima ſit aqua, Luna
exiſtente circa primam horam a meridie, alicubi circa
ſecundam, tertiam, quartam, & vlterius poſtponendo:
alicubi vero hora vndecima a meridie, vel media nocte,
vel decima, vel nona &c. anticipando. Eadem varietas
horarum maximæ depreſſionis obſeruatur. Qui, non
modo ipſius effectus in genere, Cur mare fluat, & re-