4
fluat bis in die; ſed etiam harum omnium varietatum
cauſam aſſignarit, ille profecto magnum aliquid
effecerit: conabor ego pro mea virili in medium nonnihil
proferre: ſiquidem in arduis, licet rem acu non attingas, ad
eam tamen vel appropinquare laudabile eſt; ſicut
laudabiles ſunt conatus Mathematicorum circa
quadraturam circuli. Effectus hic ſane miſtus eſt; quia neqꝫ ex
ſola phyſica res hæc pendet, neque ex ſola Aſtronomia; ſed
vtriuſque ſcientiæ adminiculo opus eſt. Eam vero ego
iam paucis & fermè compendio ſic explico.
4 Corpora cæleſtia, ac præſertim ipſa duo magna luminaria Solem & Lunam habere magnam vim, magnamque actionem in hæc inferiora exercere, nemini dubium eſt; & quidem non motu ſolo, ſoloque lumine; ſed etiam peculiaribus quibuſdam qualitatibus, quas aliqui vocant Influentias, multa in his inferioribus illa peragere, fuſius ego arbitror me in phyſicis demonſtraſſe. Si enim Magnes, hoc eſt, terra quædam craſſa & rudis, mirabili illa ſua vi naturali, & qualitate non occulta, ſed quoad effectum omnibus manifeſtiſſima, trahit ad ſe ferrũ ex vna parte, ex alia vero oppoſita id a ſe propellit, & amouet, cur aliquid ſimile eſſe in cæleſtibus illis corporibus multo nobilioribus & efficacioribus negabimus? Illud profecto planum eſt, partes quaſdam cæli polares, non ſolum ad ſe Magnetem vertere, ſeu ferrum, præſertim Magnete illitum, ſed etiam vi quadam adhibita quaſi ſurſum rapere, & eleuare ac ſuſpendere; quod quiſque experiri poteſt; ſi enim acus Magnetica ſatis longa ex ferro præparetur, & in ęquilibrio ſuſpendatur antequam illam Magnes tetigerit, poſt tactum Magnetis altera pars attollitur verſus alterum polum, altera deprimitur, quaſi huic neſcio quid ponderis addideris, neque æquilibrium amplius ſuſtinet, quia nimirum ſingu-