Jump to content

Pagina:Euripus seu de fluxu et refluxu maris sententia.djvu/19

E Wikisource
Haec pagina emendata est

5


li poli ſuas ad ſe trahunt partes.

5 Itaq. dicimus luminaria illa duo Solem & Lunam habere vim magnam, quaſi magneticam erga aquas huius mundi inferioris, vt eas ad ſe trahant, eo modo, quo magnes ferrum, vel polares partes cæli acum. Et quidem vis hæc aquarum tractiua non eſt in ſolis horum luminarium corporibus, ſic enim aqua, in eorum coniunctionibus, vnicum haberet tumorem, quæ in nouilunijs ſemel dumtaxat in die flueret, & ſemel reflueret. In ſilis oppoſitionibus per ſenas horas bis in die fluxum experiremur, & refluxum: duo enim tunc eſſent aquæ tumores ſibi diametraliter oppoſiti, ſicut luminaria ipſa ſunt diametraliter tunc ſibi oppoſita; in aliis aſpectibus confuſe ſibi, & valde inæqualiter ſuccederent, & non ſemper cum ſumma æqualitate tẽporis, per ſenas horas. quod experimur quotidie ordinarie, in quocumque ſint aſpectu ipſa luminaria. Putaui ego aliquamdiu vim hanc maris tractiuam, & eleuatiuam eſſe æque in ipſis Solis, & Lunæ corporibus, atque in punctis diametraliter oppoſitis, quę puncta ſolent ab Arabibus, & iam paſſim ab Aſtronomis Nadir vocari; atque hinc binos ego Conos ab his duobus luminaribus in mari fieri cenſebam: qui Coni pro baſi haberent communem totum horizontem illum, in cuius Zenith eſſet luminare, ſub quo perpendiculariter eſſet vertex Coni aquei in vno hemiſphærio, in altero vero vertex eſſet huic oppoſitus in axi communi pertingenti ad Nadir, in quo ſit Zenith huius alterius hemiſphærij. Poſtea tamen duas mihi Viri docti graues oppoſuerunt difficultates, quæ Conos hoſce nullo modo poſſunt tolerare. Altera eſt, quod cumulos aquæ experiamur tam altos & eleuatos prope baſim dictorum conorum (ſi coni eſſent) quàm alti & eleuati ſunt, vbi ponitur vertex coni, ſeu in locis vertici huic

pro-